Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Kings 18

The Second Book of the Kings

Return to Index

Chapter 19

1

 

  quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini 

 

 


2

 

  et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos 

 

 


3

 

  qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens 

 

 


4

 

  si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt 

 

 


5

 

  venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam 

 

 


6

 

  dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me 

 

 


7

 

  ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua 

 

 


8

 

  reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis 

 

 


9

 

  cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens 

 

 


10

 

  haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum 

 

 


11

 

  tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari 

 

 


12

 

  numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar 

 

 


13

 

  ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava 

 

 


14

 

  itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino 

 

 


15

 

  et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram 

 

 


16

 

  inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem 

 

 


17

 

  vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium 

 

 


18

 

  et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos 

 

 


19

 

  nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus 

 

 


20

 

  misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi 

 

 


21

 

  iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem 

 

 


22

 

  cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel 

 

 


23

 

  per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius 

 

 


24

 

  ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas 

 

 


25

 

  numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae 

 

 


26

 

  et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem 

 

 


27

 

  habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me 

 

 


28

 

  insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti 

 

 


29

 

  tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum 

 

 


30

 

  et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum 

 

 


31

 

  de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc 

 

 


32

 

  quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio 

 

 


33

 

  per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 

 

 


34

 

  protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum 

 

 


35

 

  factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 

 

 


36

 

  et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve 

 

 


37

 

  cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo 

 

 


2nd Kings 20

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: