| Chapter 1 |
1 | Adam Seth Enos
|
2 | Cainan Malelehel Iared
|
3 | Enoch Matusale Lamech
|
4 | Noe Sem Ham et Iafeth
|
5 | filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
|
6 | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
|
7 | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
|
8 | filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
|
9 | filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
|
10 | Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
|
11 | Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
|
12 | Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
|
13 | Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
|
14 | Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
|
15 | Evheumque et Aruceum et Asineum
|
16 | Aradium quoque et Samareum et Ematheum
|
17 | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
|
18 | Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
|
19 | porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
|
20 | Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
|
21 | Aduram quoque et Uzal et Decla
|
22 | Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
|
23 | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
|
24 | Sem Arfaxad Sale
|
25 | Heber Phaleg Raau
|
26 | Serug Nahor Thare
|
27 | Abram iste est Abraham
|
28 | filii autem Abraham Isaac et Ismahel
|
29 | et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
|
30 | Masma et Duma Massa Adad et Thema
|
31 | Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
|
32 | filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
|
33 | filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
|
34 | generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
|
35 | filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
|
36 | filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
|
37 | filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
|
38 | filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
|
39 | filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
|
40 | filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
|
41 | filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
|
42 | filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
|
43 | isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
|
44 | mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
|
45 | cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
|
46 | obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
|
47 | cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
|
48 | sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
|
49 | mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
|
50 | sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
|
51 | Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
|
52 | dux Oolibama dux Hela dux Phinon
|
53 | dux Cenez dux Theman dux Mabsar
|
54 | dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
|