| Chapter 6 |
1 | filii Levi Gersom Caath Merari
|
2 | filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
|
3 | filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
|
4 | Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
|
5 | Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
|
6 | Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
|
7 | porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
|
8 | Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
|
9 | Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
|
10 | Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
|
11 | genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
|
12 | Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
|
13 | Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
|
14 | Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
|
15 | porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
|
16 | filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
|
17 | et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
|
18 | filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
|
19 | filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
|
20 | Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
|
21 | Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
|
22 | filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
|
23 | Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
|
24 | Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
|
25 | filii Helcana Amasai et Ahimoth
|
26 | Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
|
27 | Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
|
28 | filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
|
29 | filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius
|
30 | Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
|
31 | isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
|
32 | et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
|
33 | hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
|
34 | filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
|
35 | filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
|
36 | filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
|
37 | filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
|
38 | filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
|
39 | et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
|
40 | filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
|
41 | filii Athnai filii Zara filii Adaia
|
42 | filii Ethan filii Zamma filii Semei
|
43 | filii Ieth filii Gersom filii Levi
|
44 | filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
|
45 | filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
|
46 | filii Amasai filii Bonni filii Somer
|
47 | filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
|
48 | fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
|
49 | Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
|
50 | hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
|
51 | Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
|
52 | Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
|
53 | Sadoc filius eius Achimaas filius eius
|
54 | et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
|
55 | dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum
|
56 | agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
|
57 | porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
|
58 | Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
|
59 | Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
|
60 | de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
|
61 | filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
|
62 | porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
|
63 | filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
|
64 | dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
|
65 | dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
|
66 | et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
|
67 | dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
|
68 | Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
|
69 | necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
|
70 | porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
|
71 | filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
|
72 | de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
|
73 | Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
|
74 | de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
|
75 | Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
|
76 | porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
|
77 | filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
|
78 | trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
|
79 | Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
|
80 | necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
|
81 | sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis
|