| Chapter 14 |
1 | misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
|
2 | cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
|
3 | accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
|
4 | et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
|
5 | Iebar et Helisu et Eliphaleth
|
6 | Noga quoque et Napheg et Iaphiae
|
7 | Elisama et Baliada et Eliphaleth
|
8 | audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
|
9 | porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
|
10 | consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
|
11 | cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
|
12 | dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
|
13 | alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
|
14 | consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
|
15 | cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
|
16 | fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
|
17 | divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
|