| Chapter 25 |
1 | igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
|
2 | de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
|
3 | porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
|
4 | Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
|
5 | omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
|
6 | universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman
|
7 | fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
|
8 | miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
|
9 | egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
|
10 | tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
|
11 | quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
|
12 | quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
|
13 | sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
|
14 | septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
|
15 | octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
|
16 | nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
|
17 | decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
|
18 | undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
|
19 | duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
|
20 | tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
|
21 | quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
|
22 | quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
|
23 | sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
|
24 | septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
|
25 | octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
|
26 | nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
|
27 | vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
|
28 | vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
|
29 | vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
|
30 | vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
|
31 | vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
|