Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 18

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 19

1

 

  veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra 

 

 


2

 

  et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus 

 

 


3

 

  conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt 

 

 


4

 

  prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul 

 

 


5

 

  vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos 

 

 


6

 

  egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait 

 

 


7

 

  nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere 

 

 


8

 

  habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei 

 

 


9

 

  at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores 

 

 


10

 

  et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium 

 

 


11

 

  et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent 

 

 


12

 

  dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac 

 

 


13

 

  delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos 

 

 


14

 

  egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui 

 

 


15

 

  cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis 

 

 


16

 

  dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi 

 

 


17

 

  et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas 

 

 


18

 

  dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi 

 

 


19

 

  quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar 

 

 


20

 

  est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea 

 

 


21

 

  dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es 

 

 


22

 

  festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor 

 

 


23

 

  sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor 

 

 


24

 

  igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 

 

 


25

 

  et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia 

 

 


26

 

  respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis 

 

 


27

 

  Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino 

 

 


28

 

  intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum 

 

 


29

 

  cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat 

 

 


30

 

  ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius 

 

 


31

 

  dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae 

 

 


32

 

  veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen 

 

 


33

 

  dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit 

 

 


34

 

  altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro 

 

 


35

 

  dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit 

 

 


36

 

  conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo 

 

 


37

 

  peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem 

 

 


38

 

  minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie 

 

 


Genesis 20

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: