Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 37

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 38

1

 

  eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram 

 

 


2

 

  viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam 

 

 


3

 

  quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her 

 

 


4

 

  rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam 

 

 


5

 

  tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit 

 

 


6

 

  dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar 

 

 


7

 

  fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est 

 

 


8

 

  dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo 

 

 


9

 

  ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur 

 

 


10

 

  et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret 

 

 


11

 

  quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui 

 

 


12

 

  evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas 

 

 


13

 

  nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves 

 

 


14

 

  quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum 

 

 


15

 

  quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur 

 

 


16

 

  ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo 

 

 


17

 

  dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris 

 

 


18

 

  ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier 

 

 


19

 

  et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus 

 

 


20

 

  misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam 

 

 


21

 

  interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix 

 

 


22

 

  reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum 

 

 


23

 

  ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam 

 

 


24

 

  ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur 

 

 


25

 

  quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus 

 

 


26

 

  qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam 

 

 


27

 

  instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens 

 

 


28

 

  iste egreditur prior 

 

 


29

 

  illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares 

 

 


30

 

  postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara 

 

 


Genesis 39

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: