Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 6

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 7

1

 

  haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est 

 

 


2

 

  idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris 

 

 


3

 

  offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia 

 

 


4

 

  duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis 

 

 


5

 

  et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto 

 

 


6

 

  omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est 

 

 


7

 

  sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit 

 

 


8

 

  sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius 

 

 


9

 

  et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur 

 

 


10

 

  sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur 

 

 


11

 

  haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino 

 

 


12

 

  si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas 

 

 


13

 

  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis 

 

 


14

 

  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem 

 

 


15

 

  cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane 

 

 


16

 

  si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est 

 

 


17

 

  quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet 

 

 


18

 

  si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit 

 

 


19

 

  caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea 

 

 


20

 

  anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis 

 

 


21

 

  et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis 

 

 


22

 

  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

 

 


23

 

  loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis 

 

 


24

 

  adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios 

 

 


25

 

  si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 

 

 


26

 

  sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus 

 

 


27

 

  omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis 

 

 


28

 

  locutus est Dominus ad Mosen dicens 

 

 


29

 

  loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius 

 

 


30

 

  tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 

 

 


31

 

  qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 

 

 


32

 

  armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 

 

 


33

 

  qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 

 

 


34

 

  pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel 

 

 


35

 

  haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur 

 

 


36

 

  et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis 

 

 


37

 

  ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis 

 

 


38

 

  quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai 

 

 


Leviticus 8

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: