Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 10

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 11

1

 

  ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore 

 

 


2

 

  cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium 

 

 


3

 

  signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius 

 

 


4

 

  omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem 

 

 


5

 

  vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum 

 

 


6

 

  et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis 

 

 


7

 

  oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit 

 

 


8

 

  ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini 

 

 


9

 

  multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem 

 

 


10

 

  terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae 

 

 


11

 

  sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias 

 

 


12

 

  quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius 

 

 


13

 

  si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra 

 

 


14

 

  dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum 

 

 


15

 

  faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini 

 

 


16

 

  cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos 

 

 


17

 

  iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis 

 

 


18

 

  ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate 

 

 


19

 

  docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris 

 

 


20

 

  scribes ea super postes et ianuas domus tuae 

 

 


21

 

  ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae 

 

 


22

 

  si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei 

 

 


23

 

  disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt 

 

 


24

 

  omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri 

 

 


25

 

  nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis 

 

 


26

 

  en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem 

 

 


27

 

  benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis 

 

 


28

 

  maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis 

 

 


29

 

  cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal 

 

 


30

 

  qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul 

 

 


31

 

  vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam 

 

 


32

 

  videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro 

 

 


Deuteronomy 12

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: