Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Samuel 1

The First Book of Samuel

Return to Index

Chapter 2

1

 

  exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 

 

 


2

 

  non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 

 

 


3

 

  nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 

 

 


4

 

  arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore 

 

 


5

 

  saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 

 

 


6

 

  Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit 

 

 


7

 

  Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 

 

 


8

 

  suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 

 

 


9

 

  pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 

 

 


10

 

  Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui 

 

 


11

 

  et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis 

 

 


12

 

  porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum 

 

 


13

 

  neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 

 

 


14

 

  et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo 

 

 


15

 

  etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam 

 

 


16

 

  dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 

 

 


17

 

  erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini 

 

 


18

 

  Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo 

 

 


19

 

  et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem 

 

 


20

 

  et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum 

 

 


21

 

  visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum 

 

 


22

 

  Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi 

 

 


23

 

  et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo 

 

 


24

 

  nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 

 

 


25

 

  si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos 

 

 


26

 

  puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus 

 

 


27

 

  venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis 

 

 


28

 

  et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel 

 

 


29

 

  quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei 

 

 


30

 

  propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles 

 

 


31

 

  ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua 

 

 


32

 

  et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus 

 

 


33

 

  verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit 

 

 


34

 

  hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo 

 

 


35

 

  et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus 

 

 


36

 

  futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 

 

 


1st Samuel 3

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: