Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 18

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 19

1

 

  nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum 

 

 


2

 

  et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo 

 

 


3

 

  et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio 

 

 


4

 

  porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi 

 

 


5

 

  ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum 

 

 


6

 

  diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 

 

 


7

 

  nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens 

 

 


8

 

  surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua 

 

 


9

 

  omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom 

 

 


10

 

  Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem 

 

 


11

 

  rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius 

 

 


12

 

  fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem 

 

 


13

 

  et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab 

 

 


14

 

  et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui 

 

 


15

 

  et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem 

 

 


16

 

  festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David 

 

 


17

 

  cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem 

 

 


18

 

  transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem 

 

 


19

 

  dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo 

 

 


20

 

  agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis 

 

 


21

 

  respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini 

 

 


22

 

  et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 

 

 


23

 

  et ait rex Semei non morieris iuravitque ei 

 

 


24

 

  Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace 

 

 


25

 

  cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth 

 

 


26

 

  qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus 

 

 


27

 

  insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi 

 

 


28

 

  neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem 

 

 


29

 

  ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones 

 

 


30

 

  responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam 

 

 


31

 

  Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum 

 

 


32

 

  erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 

 

 


33

 

  dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem 

 

 


34

 

  et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem 

 

 


35

 

  octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi 

 

 


36

 

  paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine 

 

 


37

 

  sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur 

 

 


38

 

  dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis 

 

 


39

 

  cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum 

 

 


40

 

  transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel 

 

 


41

 

  itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo 

 

 


42

 

  et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt 

 

 


43

 

  et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel 

 

 


2nd Samuel 20

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: