Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 23

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 24

1

 

  et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam 

 

 


2

 

  dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius 

 

 


3

 

  dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi 

 

 


4

 

  obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel 

 

 


5

 

  cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad 

 

 


6

 

  et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem 

 

 


7

 

  transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee 

 

 


8

 

  et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem 

 

 


9

 

  dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum 

 

 


10

 

  percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 

 

 


11

 

  surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens 

 

 


12

 

  vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 

 

 


13

 

  cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 

 

 


14

 

  dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis 

 

 


15

 

  inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum 

 

 


16

 

  cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei 

 

 


17

 

  dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei 

 

 


18

 

  venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei 

 

 


19

 

  et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus 

 

 


20

 

  conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se 

 

 


21

 

  et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 

 

 


22

 

  et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum 

 

 


23

 

  omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum 

 

 


24

 

  cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta 

 

 


1st Kings 1

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: