Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ecclesiastes 10

Ecclesiastes or, The Preacher

Return to Index

Chapter 11

1

 

  mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum 

 

 


2

 

  da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram 

 

 


3

 

  si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit 

 

 


4

 

  qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet 

 

 


5

 

  quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium 

 

 


6

 

  mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit 

 

 


7

 

  dulce lumen et delectabile est oculis videre solem 

 

 


8

 

  si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita 

 

 


9

 

  laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium 

 

 


10

 

  aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt 

 

 


Ecclesiastes 12

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: