Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 25

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 26

1

 

  in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens 

 

 


2

 

  haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum 

 

 


3

 

  si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum 

 

 


4

 

  et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis 

 

 


5

 

  ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis 

 

 


6

 

  dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae 

 

 


7

 

  et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini 

 

 


8

 

  cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur 

 

 


9

 

  quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini 

 

 


10

 

  et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae 

 

 


11

 

  et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris 

 

 


12

 

  et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis 

 

 


13

 

  nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos 

 

 


14

 

  ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris 

 

 


15

 

  verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec 

 

 


16

 

  et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos 

 

 


17

 

  surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes 

 

 


18

 

  Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum 

 

 


19

 

  numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras 

 

 


20

 

  fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae 

 

 


21

 

  et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum 

 

 


22

 

  et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum 

 

 


23

 

  et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis 

 

 


24

 

  igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum 

 

 


Jeremiah 27

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: