Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Mark 11

The Gospel According to Saint Mark

Return to Index

Chapter 12

1

 

  et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est 

 

 


2

 

  et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae 

 

 


3

 

  qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum 

 

 


4

 

  et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt 

 

 


5

 

  et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes 

 

 


6

 

  adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum 

 

 


7

 

  coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas 

 

 


8

 

  et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam 

 

 


9

 

  quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis 

 

 


10

 

  nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 

 

 


11

 

  a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris 

 

 


12

 

  et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt 

 

 


13

 

  et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo 

 

 


14

 

  qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus 

 

 


15

 

  qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam 

 

 


16

 

  at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris 

 

 


17

 

  respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo 

 

 


18

 

  et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes 

 

 


19

 

  magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo 

 

 


20

 

  septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine 

 

 


21

 

  et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter 

 

 


22

 

  et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier 

 

 


23

 

  in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem 

 

 


24

 

  et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei 

 

 


25

 

  cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis 

 

 


26

 

  de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 

 

 


27

 

  non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis 

 

 


28

 

  et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum 

 

 


29

 

  Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est 

 

 


30

 

  et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum 

 

 


31

 

  secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est 

 

 


32

 

  et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum 

 

 


33

 

  et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis 

 

 


34

 

  Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare 

 

 


35

 

  et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David 

 

 


36

 

  ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 

 

 


37

 

  ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit 

 

 


38

 

  et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 

 

 


39

 

  et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis 

 

 


40

 

  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium 

 

 


41

 

  et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa 

 

 


42

 

  cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans 

 

 


43

 

  et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium 

 

 


44

 

  omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum 

 

 


Mark 13

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: